1 | lm|agragas|lm mons est muro cinctus, in cuius summa parte oppidum est: unde et Cicero ait 'ad mare intra moenia ante oppidum expectabat' de Verre. notandum sane Vergilium haec, quantum ad sua tempora spectat, dicere, non quantum ad operis; Aenea enim navigante nec fuerat Camerina siccata, nec Gela vel Agrigentum conditae: quod frequenter facit, sed nunc ideo vitiosum est, quia ex persona narrantur Aeneae. |