2 | lm|fama est huc elidis amnem|lm Elis et Pisa civitates sunt Arcadiae, in qua est fons ingens, qui ex se duos alveos creat, Alpheum et Arethusam: unde fit, ut fingantur coniungi in exitu, quos origo coniunxit ita. Arethusam autem etiam in Elide esse testatur Vergilius dicens 'sic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos'. haec secundum fabulas venatrix fuit: quae dum se in Alpheo post laborem ablueret, ab eo adamata est [in speciem avis Alpheos cognovisset latere, etiam sic eam mutatam persequi coepit, quae cum] et diu fugiens deorum miseratione in fontem sui nominis mutata ad Siciliam per secretos meatus venit: quod etiam Vergilius ostendit 'et tandem positis velox Arethusa sagittis'. quam Alpheos illuc usque persequutus fonti eius se miscet: quod tali argumento probatur; nam cum equi, diebus festis Olympici Iovis certantes, in eo amne deluuntur, stercus equorum ex eo amne etiam in Arethusa recognoscitur. patera etiam quam in Alpheum quidam Olympionices miserat, in Arethusa inventa dicitur. quidam autem Arethusam non de Elide ad Siciliam venire, sed in ipsa Sicilia nasci volunt et venienti fluvio occurrere. |