1 | lm|missus adest|lm favore scilicet numinum: quae Anchises optaverat dicens 'ferte viam vento facilem et spirate secundi'. vel 'missus' iuxta qualitatem locorum; ita enim in illis angustiis et faucibus maris artari et conglobate spiritus fieri dicitur, ut ad illum locum tantummodo missus videatur. |
2 | lm|vivo praetervehor ostia saxo|lm pro 'vivi saxi', ablativum pro genetivo, vel viva saxa habentia. 'ostia' vero aut litora sunt, aut exitus fluminis in mare, aut introitus portus. |