1 | lm|ni teneant cursus|lm antiqui 'ni' pro 'ne' ponebant, qua particula plenus est Plautus 'ni mala ni stulta sis' (Plaut. Men. 1, 2, 1). sensus ergo talis est: timor cogebat, ut quocumque navigaremus et ventum sequeremur, non iudicium: sed occurrebat praeceptum Heleni, vitare Scyllam et Charybdin. quare placuit ne cursus teneant, hoc est agantur et inpellantur inter utramque viam modico mortis interstitio, id est Scyllae et Charybdis, retro dare lintea: quod dum cogitamus, prosperior nobis flare coepit Boreas. non nulli 'Scyllam atque Charybdim inter' distinguunt, ut sit ordo 'inter Scyllam et Charybdin utramque viam leti discrimine parvo ni teneant cursus, certum est dare lintea retro'. alius ordo est 'contra iussa monent Heleni, ne inter Scyllam et Charybdim cursum teneant'. |