monumenta.ch > Servius > 680
    >>> Versus 681

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 680

1 lm|coniferae|lm conum sustinentes. et conus dicitur fructus cupressi, et ipsa κωνοειδὴς est: nam a rotunditate in acumen levatur. Cyparissus autem Telephi filius fuit, amatus ab Apolline, vel ut alii, a Silvano. qui cum lassatus aestu sub quadam arbore somnum caperet, subito strepitu excitatus cervum, quem in deliciis habebat, feram credens per ignorantiam misso telo occidisset, flendo nimium misericordiam meruit numinum, itaque in arborem cupressum conversus est, aptam et consecratam lacrimis et luctibus. ergo cupressi quasi infernae, vel quia succisae non renascuntur, vel quia apud Atticos funestae domus huius fronde velantur. alii hunc Cyparissum Cretensem puerum pulcherrimum et castissimum fuisse <tradunt>, quem quidam ab Apolline, non nulli a Zephyro amatum volunt. qui cum castitatem suam incorruptam tenere cuperet, relicta Creta ad Orontem fluvium et montem Casium dicitur pervenisse, atque ibi in cypressum arborem commutatus, quae arbor ideo mortuis consecratur, quod caesa semel nescit renasci.
Servius HOME

bav1646.216 bnf7959.127 bnf7960.98 bnf10307.286 med221.181 ubk206.157

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik