monumenta.ch > Servius > 671
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 670 <<<     >>> Versus 672

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 671

1 lm|nec potis|lm id est nec potis est. 'potis' autem nomen est et declinatur potis, potis, poti, potem, potis, a pote. et nomen esse docet ratio conparationis; nam in superlativo 'potissimus' facit; cui si detraxeris 'simus', invenies nominis positionem, ut 'acerrimus acer', 'fortissimus fortis'. sic autem ut diximus declinari conpositio ostendit; nam 'huius impotis compotis, impotem compotem' facit: quod in simplici difficile invenis, per conpositionem agnoscis facilius.
Servius HOME

bav1646.215 bnf7959.127 bnf7960.98 bnf10307.286 med221.180 ubk206.157

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik