monumenta.ch > Servius > 507 > 669
    >>> Versus 670

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 669

1 lm|ad sonitum vocis|lm remorum sonitum vocem dixit: vox enim est omne quod sonat, sic alibi 'fractasque ad litora voces': nam de hominibus non dixit, quia supra est 'tacitique incidere funem'.
2 lm|vestigia torsit|lm bene uno sermone ostendit, eum revertentem iam audisse sonum remigii.
Servius HOME

bav1646.215 bnf7959.127 bnf7960.97 bnf10307.285 med221.180 ubk206.157

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik