monumenta.ch > Servius > 636
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 635 <<<     >>> Versus 637

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 636

1 lm|solum sub fronte latebat|lm pro 'in fronte latebat'. multi Polyphemum dicunt unum habuisse oculum, alii duos, alii tres: sed totum fabulosum est. nam hic vir prudentissimus fuit, et ob hoc oculum in capite habuisse dicitur, id est iuxta cerebrum, quia prudentia plus videbat. verum Ulixes eum prudentia superavit, et ob hoc eum caecasse fingitur.
2 lm|latebat|lm dormientis scilicet: nam male sentit Donatus dicens 'late patebat' contra metrum. item dicit 'capillis tegebatur', aut 'latebat corporis conparatione'. absolutus tamen est prior sensus. alii 'latebat' subiectum erat fronti et intra frontem recesserat tradunt.
Servius HOME

bav1646.214 bnf7959.127 bnf7960.97 bnf10307.285 med221.180 ubk206.156

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik