1 | lm|vidi egomet duo|lm Homerus quattuor dicit. ergo aut dissentit ab eo, ut etiam in temporibus: nam ante ad Siciliam Aeneas, quam Ulixes venisse dicitur: aut certe hoc dicit, duo vidisse se; quot autem occiderit, ignorare per timorem. alii 'duo' 'simul' dicunt, non enim duo sola adlisit. |