1 | lm|sum patria ex ithaca|lm circumstantias omnes exsequitur: loci, personae, temporum. et licet rhetorice agat hic Achaemenides, quae dicit, ut tollatur, pauca sunt; neque enim quicquam illi nocet nisi quod Graecus. cetera quae dicit, ut fugiant, tantum narrationem rei gestae habent: plane cum auctu, ut sit maior causa misericordiae, nisi forte hoc etiam putamus ad recipiendum valere, quod aliquod beneficium praedicendo de Cyclope significat dari, nam infra ait 'recepto supplice sic merito'. |
2 | lmnfelicis ulixlm quoniam apud hostes loquitur, quaerit favorem eius vituperatione, quem scit odio esse Troianis. |