monumenta.ch > Servius > 607
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 606 <<<     >>> Versus 608

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 607

1 lm|genua amplexus|lm physici dicunt esse consecratas numinibus singulas corporis partes, ut aurem memoriae, hinc est 'Cynthius aurem vellit et admonuit': frontem genio, unde venerantes deum tangimus frontem: dexteram fidei, unde paulo post 'atque animum praesenti pignore firmat': genua misericordiae, unde haec tangunt rogantes. sane sicut frequenter dictum est, etiam hic ostenditur subtiliter, Anchisen et Aenean tam pontificatus quam flamonii iuris et peritos et praesules fuisse. iure autem pontificali, si quis flamini pedes vel genua fuisset amplexus, eum verberari non licebat. hoc eo praecipiebatur, ne esset ullum praepedimentum religionis, quominus secundis numinibus inserviretur, aut esset inportunitas in profanis locis aliquantisper morandi. quod hic diligenter exsequi videtur de Achaemenide, qui post preces habitas genua amplexus, genibus volutans haerebat: in quo 'haerebat' morae vel praepedimenti verbum procul dubio est. tum quod et ipse genibus volutabat, vel quod genua amplexus <erat>, etiam religioni habebatur: quo in loco satis non fuit nulla verbera adhiberi, nisi etiam fides data esset, qua securitas confirmaretur veniae concessae illis versibus 'ipse pater dextram Anchises haud multa moratus dat iuveni atque animum praesenti pignore firmat'. neque enim oportebat tardius inmorari profanis cognitionibus, cum precatio caelestium deorum interposita daret curam observandae religionis: dixerat enim 'per sidera testor, per superos atque hoc caeli spirabile lumen'; eaque propter addidit 'haud multa moratus', ut celeritas concessionis piaculum nullum posset admittere in ipsum Achaemeniden. hinc possumus aestimare magis eum verbera timuisse quam mortem, propter confessionem, ut diceret 'spargite me in fluctus vastoque inmergite ponto. si pereo manibus hominum periisse iuvabit'. denique post haec addidit 'ille haec deposita tandem formidine fatur'.
Servius HOME

bav1646.214 bnf7959.126 bnf7960.97 bnf10307.284 med221.179 ubk206.155

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik