2 | lm|nox intempesta|lm media, hoc est nimium obscura. 'intempesta' dicta est nox media, intempestiva, inactuosa, carens actibus, per quos tempora dinoscimus: ait enim Lucretius, quia per se tempus non intellegitur, nisi per actus humanos: medium autem noctis tempus actu caret. ergo 'intempesta' inactuosa, quasi sine tempore, hoc est sine actu, per quem dinoscitur tempus: unde est 'intempestive venisti', id est ἀκαίρως. ergo 'intempesta' dicitur, quia caret tempore. sane noctis septem tempora ponuntur: 'crepusculum', quod est 'vesper'; 'fax', quo lumina incenduntur; 'concubium', quo nos quieti damus; 'intempesta', id est media; 'gallicinium', quo galli cantant; 'conticinium' post cantum gallorum silentium; 'aurora' vel 'crepusculum matutinum' tempus quod ante solem est. |