1 | lm|nam neque erant astrorum ignes|lm bene 'ignes', quia de Aetna loquebatur, ut magis flammae eius manifestae fierent caelo lucente. |
2 | lm|aethra siderea polus|lm per aethram sideream, hoc est per splendorem aetheris. sane aether est ipsum elementum, aethra vero splendor aetheris. sciendum est Homerum et aetherem et aerem communis generis dicere, quod de aere nos non possumus dicere. de aethere aethra factum est, et secundum rationem istam potest aether et aethra unum esse, ut nunc sit pro aethere sidereo. |