monumenta.ch > Servius > 363 > 571
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 570 <<<     >>> Versus 572

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 571

1 lm|tonat aetna ruinis|lm sensus est: portus quidem securos nos faciebat, deest enim 'quidem', sed Aetna terrebat. et causa huius incendii secundum Aetnam Vergilii haec est: sunt terrae desudantes sulpur, ut paene totus tractus Campaniae, ubi est Vesuvius et Gaurus montes, quod indicat aquarum odor calentium. item novimus ex aquae motu ventum creari, esse etiam concavas terras. Aetnam constat ab ea parte, qua Eurus vel Africus flant, habere speluncas et plenas sulpuris et usque ad mare deductas. hae speluncae, recipientes in se fluctus, ventum creant, qui agitatus ignem gignit ex sulpure: unde est quod videtur incendium. hoc autem verum esse illa conprobat ratio, quia et aliis flantibus ventis nihil ex se emittit et pro modo flantum Euri vel Africi interdum fumum, interdum favillas, nonnumquam vomit incendia: quod et hoc loco ostendit; nam effectum indicat, supprimit causas.
Servius HOME

bav1646.212 bnf7959.125 bnf7960.96 bnf10307.284 med221.178 ubk206.153

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik