monumenta.ch > Servius > 552
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 551 <<<     >>> Versus 553

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 552

1 lm|attollit se|lm quia adpropinquantibus aut recedere montes videntur, aut surgere.
2 lm|diva lacinia contra|lm Iunonis Laciniae templum, secundum quosdam a rege conditore dictum, secundum alios a latrone Lacino, quem illic Hercules occidit, et loco expiato Iunoni templum constituit. alii a promontorio Lacinio, quod Iunoni Thetis dono dederat, †quod ante Troicum bellum conlaticia pecunia reges populique fecerunt. quidam dicunt templum hoc Iunonis a Lacinio rege appellatum, cui dabat superbiam mater Cyrene et Hercules fugatus; namque eum post Geryonem extinctum de Hispania revertentem hospitio dicitur recipere noluisse, et in titulum repulsionis eius templum Iunoni tamquam novercae, cuius odio Hercules laborabat, condidisse. in hoc templo illud miraculi fuisse dicitur, ut si quis ferro in tegula templi ipsius nomen incideret, tamdiu illa scriptura maneret, quamdiu is homo viveret, qui illud scripsisset.
Servius HOME

bav1646.212 bnf7959.125 bnf7960.96 bnf10307.283 med221.178 ubk206.152