monumenta.ch > Servius > 551
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 550 <<<     >>> Versus 552

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 551

1 lm|herculei si vera est fama tarentlm fabula talis est: Lacones et Athenienses diu inter se bella tractarunt, et cum utraque pars adfligeretur, Lacones, quibus iuventus deerat, praeceperunt, ut virgines cum quibuscumque concumberent. factum est ita, et cum post sedata bella iuventus incertis parentibus nata, et patriae [erubesceret] et sibi esset obprobrio: nam partheniatae dicebantur: accepto duce Phalanto, octavo ab Hercule, profecti sunt, delatique ad breve oppidum Calabriae, quod Taras, Neptuni filius, fabricaverat, id auxerunt et prisco nomine appellaverunt Tarentum. bene ergo nunc 'Herculei Tarenti si vera est fama', quia Taras condiderat, auxerat Phalantus. est et alius fabulae ordo: Lacedaemonii cum adversum Messenios bellum haberent, solis senibus relictis omnem iuventutem eduxerunt iuraveruntque se non ante reversuros quam Messeniam expugnassent. sed cum victores reversi essent vidissentque multitudinem iuvenum, qui ex servorum et dominarum virginum concubitu, ut quidam volunt, sine ullo discrimine nuptiarum nati erant, servos patibulis suffixerunt, filios strangulavere, nepotes fugaverunt. ut alii dicunt, timentes ne qua ex illis discordia nasceretur, pueros qui ex virginibus nati erant partheniatas vocaverunt et Phalantum eis ducem constituerunt. sed hi cum venissent in Italiam, a quodam sepulchro, cui inscriptum erat Tarae nomen, urbem conditam Tarentum dixerunt. hoc autem oppidum post multos annos excidii Iliensis conditum quidam dicunt. alii dicunt, quod, sicut supra memoratum est, a nepotibus Lacedaemoniorum fugatis a nomine ducis Tarae, Herculis filii, Tarentum dictum. quidam Tarentum ante Saturium dictum tradunt et ab Herculis filio Tarento post Tarentum dictum. alii Herculeum appellatum volunt, quia Heraclidae Lacedaemoniorum reges, aut ab Herculis filio conditum sit Tarentum, in quo molles et luxuriosi nascuntur. et haec consuetudo poetae est, ut ubi de incertis dubitat, famam faciat auctorem.
Servius HOME

bav1646.211 bnf7959.125 bnf7960.96 bnf10307.283 med221.178 ubk206.152

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik