1 | lm|graiugenumque domos|lm sic est dictum, quemadmodum 'Troiugena'. et sciendum sacrificii tantum causa eos tetigisse Calabriam, ubi dicuntur accepisse Palladium, sicut dictum est, a Diomede vel ab Ulixe: nec inmerito dubitatur; ut enim in secundo legimus, ambo rapuerunt. 'domos' autem ideo, quod Helenus 'cuncta malis habitantur moenia Grais'. |