monumenta.ch > Servius > 539
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 538 <<<     >>> Versus 540

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 539

1 lm|terra hospita|lm usurpative 'hospita' dixit; quae enim in 'es' exeunt communia esse possunt; nam femininum in 'a' non mittunt. Lucanus 'hospes in externis audivit curia tectis' (Lucan. 5,11). nec mirum abusum esse Vergilium, cum et Plautus 'paupera' dixerit ab eo quod est hic et haec pauper, ut 'pauperque senatus' item 'pauperque domus, nec nota potentum munera'.
Servius HOME

bav1646.211 bnf7959.125 bnf7960.96 bnf10307.283 med221.177 ubk206.151