1 | lm|primum|lm aut quale numquam ante viderat: aut antequam aliud videret: aut certe quia sequitur porcae albae omen. alii vero 'tondentes primum campum' volunt, id est primam partem campi. sane figurate 'equos omen'; diversa enim significatione idem dixit. sed multi de libris augurum tractum tradunt: iugetis enim dicitur augurium quod ex iunctis iumentis fiat. observatur enim, ne prodituro magistratui disiunctis bobus plaustrum obviam veniat: quod Vergilius oblique ad equos transtulit, quos cum solutos vidisset Anchises, quem auguriorum peritum fuisse non dubium est, ait 'bellum o terra hospita portas, bello armantur'. dicendo 'armenta' oblique intellegit boves quos vitaverat dicere, et ne plaustrum nominaret, ait 'currus'; cum autem dicit 'iugo', veram significationem iugetis facit. sed quia in libris Etruscis invenitur etiam equos bona auspicia dare, subiunxit 'spes est pacis, ait'. |