1 | lm|turriti scopullm in modum, in similitudinem turrium, ut 'hinc atque hinc vastae rupes geminique' et reliqua. |
2 | lm|refugitque ab litore templum|lm aedificia vicina litoribus longe intuenti videntur in mari, quae accedentibus quasi recedere et retro se agere putantur: vel quia situm est in colle, qui sensim crescit a litore. ideo dixit 'refugit'. tale est 'terraeque urbesque recedunt'. |