monumenta.ch > Servius > 517
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 516 <<<     >>> Versus 518

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 517

1 lm|armatumque auro circumspicit oriona|lm bene 'armatum auro', quia et balteus eius et gladius clarissimis fingitur stellis. sic Lucanus 'ensiferi nimium fulget latus Orionis' (Lucan. 1,665). et sciendum non hoc eum intueri, ut cernat signa, quae omnibus patent, sed explorare stellarum vigorem, quo futura indicatur serenitas, ut in georgicis 'nam neque tunc stellis acies obtusa videtur'. [ipsum autem Orionem etiam tempestates significare, si fuerit obscurus, alibi ostendit 'cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion'.] si autem quaerebat quasi non orta, nequaquam procedit, cum etiam septentriones dixerit, qui semper videntur.
2 lm|circumspicit oriona|lm aut quaerit cernere, aut diu contemplatur.
Servius HOME

bav1646.210 bnf7959.125 bnf7960.95 bnf10307.282 med221.177 ubk206.150