Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 516
1 | lm|arcturum|lm stella est post ursam in boote signo. |
2 | lm|pluvias hyadas|lm id est pluviosas. Sallustius 'consedit in valle virgulta nemorosaque' 'virgulta' pro virgultosa. quidam autem 'arcturum vel pluvias hyadas' accipiunt, quia non utraque uno tempore oriuntur: quod si ita est, erit 'que' pro 've'. |
3 | lm|triones|lm id est septentriones duos, Cynosuram et Helicen. Varro autem ait boves triones dici. et haec signa etiam plaustra dicuntur, quae a bobus necessario trahi solent, ut Graeci ἄρκτον ἅμαξαν. |