Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 515
1 | lm|sidera cuncta notat|lm ideo 'cuncta', quia in prognosticis legitur non sufficere unum signum ad explorandam futuram serenitatem. 'notat' autem, ut Tullius 'notat et designat oculis', id est diligenter intuetur. |
2 | lm|tacito caelo|lm aut sereno, aut nocturno, per quod tacetur; aut ipse tacitus; aut certe ad homines rettulit: nam licet aeternus sit axium sonus, tamen a nobis non auditur. ergo quantum ad nos, tacitum dixit. |
3 | lm|labentia|lm cursu scilicet mundi; neque enim ventis feruntur, sicut de planetis dicitur: ergo 'labentia' tamquam labentia, numquam enim loco moventur. |