2 | lm|data moenia cernam cognatasque urbes olim|lm quandoque. et per omnia 'cernam' subaudis. sensus autem talis est: si potuero ad Italiam pervenire et regna constituere et videre urbes et populos tibi cognatos; nam et Aeneas et Helenus a Dardano originem ducunt. ergo hoc dicit: quoniam et ab uno originem ducimus et iisdem casibus subiacuimus, Troiam utramque, id est quam et tu fecisti et ego facturus sum, iungamus et faciamus unam, sed 'animis', hoc est foedere et adfectione, quoniam re vera eas natura non sinit iungi. quamvis quidam dubitant, utrum genere, an loci proximitate propinquos dixerit. sane quoniam occurrebat humanae brevitas vitae, bene subiunxit 'maneat nostros ea cura nepotes'. distinguendum autem 'populosque propinquos Epiro'. et sequentibus ostendit quomodo 'Hesperia', id est, quibus populis auctor est Dardanus. |
3 | lm|hesperia|lm autem Ἑσπερόθεν, nam Graece dixit, et est de loco adverbium 'Dardanus Ἑσπερόθεν'. figura enim non numquam pulchra est si elocutio inperfecta sit, ut Cicero in Verrinis 'Quintum Verrem Romulia' non addidit 'tribu'. cognatas vero urbes quidam in honorem Augusti dictum accipiunt. is enim cum in Epiro Nicopolim conderet, cavit in foedere civitatis ipsius, ut cognati observarentur a Romanis. |