1 | lm|vivite felices|lm 'vivite' modo bene optantis est, non, ut in bucolicis, male dicentis, ut 'vivite silvae', id est perite. simile est et 'valete', ut Terentius 'valeant qui inter nos discidium volunt'. sunt autem haec per contrarium inventa maledicta, ut sit quasi salva veneratio. illud quaeritur, utrum 'vive', an 'vivas', id est utrum per imperativum, an per optativum dicere debeamus? et constat dici melius per optativum: optari enim possunt, non imperari vel bona vel adversa. quod autem invenimus per imperativum, usurpatum est. |