2 | lm|super]|lm [et] deest 'est', ut sit quae superest, id est restat, ut in octavo 'neque enim fuga iam super ulla pericli est'. fabula autem de Astyanacte ista est: superato Ilio cum Graeci ad patriam redituri contrariis flatibus prohiberentur, Calchas cecinit deiciendum ex muris Astyanacta Hectoris et Andromachae filium, eo quod si adolevisset fortior patre futurus, vindicaturus esset eius interitum. hunc Ulixes occultatum a matre cum invenisset, praecipitavit e muro, et ita Graeci Troia profecti sunt. |