monumenta.ch > Servius > 4 > 484
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 483 <<<     >>> Versus 485

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 484

1 lm|phrygiam chlamydem|lm aut acu pictam: huius enim artis peritos Phrygiones dicimus secundum Plautum; in Phrygia enim inventa est haec ars: aut ob hoc addidit 'Phrygiam', quasi per quam patriae memoria retineretur.
2 lm|nec cedit honorlm id est tanta dat munera, quanta merebatur Ascanius: hoc enim est 'honori non cedere', parem esse meritis accipientis. Scaurus vero 'honore' legit et intellegit: honore non cedit Heleno, qui patri eius vel avo donaverat multa.
Servius HOME

bav1646.208 bnf7959.124 bnf7960.95 bnf10307.281 med221.176 ubk206.148

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik