monumenta.ch > Servius > 477
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 476 <<<     >>> Versus 478

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 477

1 lm|ecce tiblm aut vacat 'tibi', ut in Tullio 'qui mihi accubantes in conviviis': aut certe altius dictum est 'tibi', ac si diceret: qui Italiae hanc tantum visurus es partem, non etiam eam quam Aeneae fata promittunt. aut certe 'tibi' id est quod ad te attinet; nam ita veteres ponebant, ut Terentius in adelphis 'en tibi autem: quid est? lupus in fabula'. et cur haec Aeneae non dicit? aut sufficere putat quae illi vaticinatus est, ut retineat illa, aut ambobus dicit ad unum loquendo.
2 lm|ausoniae|lm Italiae, a rege Ausone.
3 lm|arripe|lm invade: illic enim est sacrificaturus.
Servius HOME

bav1646.208 bnf7959.124 bnf7960.94 bnf10307.281 med221.175 ubk206.147

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik