monumenta.ch > Servius > 476
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 475 <<<     >>> Versus 477

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 476

1 lm|cura deum|lm id est amor, ut alibi 'Veneris iustissima cura'.
2 lm|bis pergameis erepte ruinis|lm probavit curam deorum. et sciendum, rhetorica esse argumenta, quae a contrariis laudant. quod enim supra Anchises infelicitatis putavit, ut 'satis una superque vidimus excidia', hoc iste argumento convertit in laudem. 'bis' autem propter Herculem et Graecos, qui expugnavere Troianos.
Servius HOME

bav1646.208 bnf7959.123 bnf7960.94 bnf10307.281 med221.175 ubk206.147

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik