monumenta.ch > Servius > 475
    >>> Versus 476

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 475

1 lm|Anchisa|lm bene, cum Veneri libidinem non obicit, dicendo coniugium maiorem honorem Anchisae tribuit. 'Anchisa' autem vocativus hic non est Latinus, nam brevis esset 'a', ut 'o Catilina': Graecus est ergo, de quo valde apud †eos quaeritur quemadmodum exeat ab his nominibus, quae in 'es' mittunt nominativum. nam 'Tydides' 'Tydide' facit, ut 'Danaum fortissime gentis Tydide'. 'Atrides', cum sit simile, 'Atrida' facit, ut Horatius 'ne quis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?' tale est ergo et 'Anchisa'. sane apud Latinos horum nominum causa manifesta est: nam nominativum ipsum in 'a' mutant et recipiunt Latinam declinationem, ut 'Atrides' 'Atrida', 'Scythes' 'Scytha'.
2 lm|dignate|lm digne habite, digne iudicate. nam modo non agentis habet, sed patientis imaginem; illud est in primo 'haud equidem tali me dignor honore'.
Servius HOME

bav1646.208 bnf7959.123 bnf7960.94 bnf10307.281 med221.175 ubk206.147