1 | lm|conum insignis galeae|lm a parte totum; nam conus est curvatura, quae in galea prominet, super quam cristae sunt. coni tamen appellationem sciendum a Graeco tractam. |
2 | lm|cristasque comantes|lm proprie. sicut dictum est Graecorum sic erant, ut 'deinde comantem Androgei galeam'. et est participium 'comantes' nothum; non enim est verbum 'como'. |