monumenta.ch > Servius > 466
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 465 <<<     >>> Versus 467

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 466

1 lm|dodonaeos|lm id est Epiroticos, a civitate Epiri Dodona. laudavit a regione, ut vasa Corinthia. quidam dicunt ita: ubi aes optime fusum, sicut et apud Corinthum: vel 'Dodonaeos' quales sunt in templo Dodonaei Iovis. haec autem regio in finibus Aetolorum est, ubi Iovi et Veneri templum a veteribus fuerat consecratum. circa hoc templum quercus inmanis fuisse dicitur, ex cuius radicibus fons manabat, qui suo murmure instinctu deorum diversis oracula reddebat: quae murmura anus Pelias nomine interpretata hominibus disserebat. sed cum hic ordo oraculorum per multa tempora stetisset, ab Arce latrone Illyrio excidi quercus praecepta est; unde factum est, ut postea fatidica murmura cessarent. narratur et aliter fabula: Iuppiter quondam Hebae filiae tribuit duas columbas humanam vocem edentes, quarum altera provolavit in Dodonae glandiferam silvam Epiri ibique consedit in arbore altissima praecepitque ei qui tum eam succidebat, ut ab sacrata quercu ferrum sacrilegum submoveret. ibi oraculum Iovis constitutum est, in quo sunt vasa aenea, quae uno tactu universa solebant sonare. altera autem columba pervenit in Libyam et ibi consedit super caput arietis praecepitque ut Iovis Ammonis oraculum constitueretur.
2 lm|lebetas|lm ollas aereas. Graece dixit; zemas enim vulgare est, non Latinum.
Servius HOME

bav1646.207 bnf7959.123 bnf7960.94 bnf10307.280 med221.175 ubk206.146

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik