monumenta.ch > Servius > 463
    >>> Versus 464

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 463

1 lm|effatus amico est|lm poeta divinus peritiam suam inventa occasione semper ostendit; 'effatus' ergo verbo augurali usus est, quia scit loca sacra, id est ab auguribus inaugurata 'effata' dici: ergo religioso verbo voluit uti, qui potuit dicere 'quae postquam vates sic ore est fatus amico'. 'effatio' dicta est pro locutione, quod ubi quid loquimur 'famur'.
Servius HOME

bav1646.207 bnf7959.123 bnf7960.94 bnf10307.280 med221.175 ubk206.146