monumenta.ch > Servius > 445
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 444 <<<     >>> Versus 446

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 445

1 lm|carmina virgo|lm quia eius responsa versibus scribebantur. 'virgo' vero Phemonoe dicta est: nam sibylla appellativum est nomen, adeo ut Varro quot sibyllae fuerint scripserit. sibylla autem dicitur omnis puella, cuius pectus numen recipit: nam Aeolii σιοὺς dicunt deos, βουλὴ autem est sententia: ergo sibyllas quasi σιοῦ βουλὰς dixerunt. inde est 'magnam cui mentem animumque Delius inspirat vates'. sane sciendum omnia responsa sibyllae plus minusve centum contineri sermonibus: unde Vergilius ait 'quo lati ducunt aditus centum, ostia centum, unde ruunt totidem voces, responsa sibyllae'.
Servius HOME

bav1646.207 bnf7959.123 bnf7960.94 bnf10307.280 med221.175 ubk206.146