monumenta.ch > Servius > 441
    >>> Versus 442

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 441

1 lm|cymaeam urbem|lm sicut 'Buthroti arcem', 'fontem Timavi'. Euboea insula est, de cuius civitate Chalcide profecti sunt ad novas sedes quaerendas, et haud longe a Bais, qui locus a socio Ulixis Baio illic sepulto nomen accepit, invenerunt vacuum litus, ubi visa muliere gravida civitatem condiderunt: quae res fecundam ostendebat fore rem publicam: et eam Cumas vocaverunt, sive ab ἐγκύῳ, id est praegnante, sive ἀπὸ τῶν κυμάτων, id est undis; nam κύματα dicuntur. ' υ' autem Latini in 'u' vertunt, ut 'Byrria' 'Burria'.
Servius HOME

bav1646.206 bnf7959.123 bnf7960.94 bnf10307.280 med221.174 ubk206.145

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik