monumenta.ch > Servius > 438
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 437 <<<     >>> Versus 439

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 438

1 lm|prece numen adora iunoni cane vota libens|lm his enim Iuno praecipue delectatur, id est hymnis et prece.
2 lm|cane|lm [autem] de historia est; nam et bello Punico matrimi et patrimi cantaverunt Iunoni. et bene tria posuit quae ad religionem pertinent: precare, vove, solve.
3 lm|dominam|lm hic abusive dominam Iunonem appellavit, cum proprium hoc nomen matris deum sit.
Servius HOME

bav1646.206 bnf7959.123 bnf7960.94 bnf10307.280 med221.174 ubk206.145