1 | lm|dextrum scylla latus laevum inplacata charybdis|lm de Ionio venientibus. Scylla enim in Italia est, Charybdis in Sicilia. Scylla autem ipsa Phorci et Creteidos nymphae filia fuit. hanc amabat Glaucus, quem Circe diligebat; et quoniam pronior in Scyllam fuerat, irata Circe fontem, in quo illa consueverat corpus abluere, infecit venenis: in quem illa cum descendisset, pube tenus in varias mutata est formas. horrens itaque suam deformitatem se praecipitavit in maria. alii a Glauco, cum sperneretur a Scylla, rogatam Circen et iam ita, ut legatur, mutatam dicunt. alii a Neptuno amatam, cum illa Glaucum amaret, rivalitatis dolore in hoc monstrum mutatam. Homerus hanc dicit inmortale monstrum fuisse. Sallustius saxum esse dicit simile formae celebratae procul visentibus. canes vero et lupi ob hoc ex ea nati esse finguntur, quia ipsa loca plena sunt monstris marinis, et saxorum asperitas illic imitatur latratus canum. sane alia Scylla fuit, de qua in bucolicis plenius dictum est. [legimus etiam 'nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt'. si ergo 'plangunt' dicimus, et 'latrant' non incongrue posuit.] Charybdis autem in Siciliae parte posita femina fuit voracissima, ex Neptuno et Terra genita, quae, quia boves Herculis rapuit, fulminata a Iove est et in maria praecipitata: unde naturam pristinam servat; nam sorbet universa quae prehendit et secundum Sallustium ea circa Tauromenitanum egerit litus. de hac Cicero in Philippicis ait 'Charybdis: quae si fuit, animal fuit unum'. |