monumenta.ch > Servius > 411
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 410 <<<     >>> Versus 412

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 411

1 lm|angusti rarescent claustra pelorlm ideo quia a continenti, id est a columna usque ad Pharon tribus milibus distat. 'rarescent' autem ideo, quia venientibus de Ionio propter curvaturam litorum clausae videntur angustiae, quae paulatim propinquantibus aperiri videntur.
2 lm|pelorlm promunctorium Siciliae est secundum Sallustium, dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto, qui fuerat occisus per regis ignorantiam, cum se eius dolo propter angustias freti crederet esse deceptum, veniens de Petilia: quamquam legerimus, etiam ante Pelorum dictum.
Servius HOME

bav1646.205 bnf7959.122 bnf7960.93 bnf10307.279 med221.173 ubk206.143

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik