monumenta.ch > Servius > 407
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 406 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 407

1 lm|et omina turbet|lm sacrificii ordinem rumpat, quod est piaculum. significat autem ut dictum est Diomeden, qui cum multis casibus adfligeretur, Palladium, quod apud ipsum erat, Troianis oraculo iussus est reddere. quod cum vellet implere, Aeneam invenit sacrificantem: qui, ut supra diximus, sacrificii ordinem non rupit, et Palladium Nautes accepit: unde Nautiorum familia Minervae sacra servabat. sane sciendum sacrificantes diis omnibus caput velare consuetos ob hoc, ne se inter religionem aliquid vagis offerret obtutibus, excepto tantum Saturno, ne numinis imitatio esse videretur. et Herculi in templo suo, quia et ipse capite operto est, vel quia haec arae ante adventum Aeneae a Iano vel Evandro consecratae sint. sane quidam dicunt absurde, ab Heleno Diomeden suppressum; sed intellegendum est de industria factum, ne terror iniceretur Aeneae.
Servius HOME

bav1646.205 bnf7959.122 bnf7960.93 bnf10307.279 med221.173 ubk206.143