1 | lm|hic et narycii posuerunt moenia locrlm Locri socii Aiacis Oilei fuerunt, Epizephyrii et Ozolae. sed post tempestatem montis Capherei Epizephyrii tenuerunt Bruttios: et hos nunc dicit: Ozolae vero tenuerunt Pentapolim; inde est 'Lybicone habitantes litore Locros'. quin etiam de Ozolis legitur, quod delati Tinneiam ulterius accesserint et civitatem condiderint, quae nunc Vzalis dicitur. Narycii autem a loco dicti sunt provinciae suae, Ozolae a putore paludis vicinae. alii Narycios Opuntios, eosdem et Epicnemidios dicunt; namque prius Naryx, Opus postea dicta, eadem autem et Epicnemidia vocatur; est enim Cnemis promontorium, in quo Opuntii Locri positi sunt, a quibus originem trahunt qui in Italia sunt, et appellantur Epizephyrii, quod Zephyrium promontorium vocatur a Graecis, in quo sunt conditi Locri qui in Graecia sunt. hi vero qui iuxta Delphos colunt Ozolae nuncupantur, sive a foetore draconis, quem Apollo interemit, seu quod uxores eorum Veneris ira viris suis fuerint foeditate taetri odoris invisae; qui autem Libyam delati sunt Nasamones appellantur, ut Cornelius Tacitus refert, oriundi a Naryciis, quod ibi invenies ubi ait 'Lybicone habitantes litore Locros'. |