1 | lm|sus|lm naturaliter longa est, licet in genetivo corripiatur, ut 'bos' 'pes' 'res' 'spes'. de hac autem sue alii dicunt secundum Vergilium quod in Italia inventa sit, alii, quod secum eam more navigantum Troiani portaverint et oraculo cognoverint ibi esse condendam civitatem, ubi sus illa post fugam fuisset inventa. dicitur ergo in Campaniam fugisse et inventa in Laurolavinio: a qua Ascanius post Albae nomen inposuit. |