monumenta.ch > Servius > 386
    >>> Versus 387

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 386

1 lmnfernique lacus|lm Lucrinum et Avernum dicit, inter quos est spelunca, per quam ad inferos descendebatur; unde eos dixit infernos.
2 lm|aeaeaeque insula circae|lm qui nunc Circeius mons a Circe dicitur, aliquando, ut Varro dicit, insula fuit, nondum siccatis paludibus, quae eam dividebant a continenti. 'Aeaea' autem dicta ab aspernantium voce, propter celebratas illic corporum mutationes: unde est 'inaccessos ubi Solis filia lucos'. 'Aeaeae' autem tres sunt diphthongi: nam genetivus est ab Aeaea. quidam pro eoa, id est orientalis, quia Solis filia traditur, accipiunt. alii non Circe Aeaea, sed insula quae et Aeaea.
Servius HOME

bav1646.204 bnf7959.121 bnf7960.93 bnf10307.278 med221.173 ubk206.141

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik