monumenta.ch > Servius > 379
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 378 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 379

1 lm|prohibent nam cetera scire|lm hic distinguendum; et est sensus 'cetera te scire non sinunt fata, Helenum vero Iuno prohibet dicere etiam ea quae audire poteras', et vacat 'que', ut solet frequenter. male autem sentiunt qui distingunt 'scire Helenum', cum legerimus in Lucano 'venit aetas omnis in unam congeriem miserumque premunt tot saecula pectus' (Lucan. 5,177), item alibi 'nec tantum prodere vati quantum scire licet' (Lucan. 5,176). et adeo repletus numine novit omnia sacerdos, ut refrenetur ad certa dicenda: nam dicendo 'Helenum farique vetat Saturnia Iuno' ostendit praemissum ad Aeneam pertinere; aliter suum non interponeret nomen. prohibet autem scire mortem patris ad augendum inopinatum dolorem; tempestatem ab Aeolo inmissam; amorem Didonis, in quo et gaudium quidem est, sed quod inprovisum vile creditur. et si sciret Aeneas, se de Africa exiturum, non facile Didonis consentiret amoribus. novimus autem hoc Iunonem agere, ut, si possit fieri, 'regnum Italiae Libycas averteret oras'. inopinatum vero dolorem etiam Aeneas conqueritur, ut 'nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi praedixit luctus'.
Servius HOME

bav1646.203 bnf7959.121 bnf7960.92 bnf10307.278 med221.172 ubk206.141

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik