1 | lm|sortitur]|lm id est sorte decernit vel sortitione distribuit. |
2 | lm|sortitur|lm disponit, ordinat. et bene adlusit quasi Apollinis sacerdos, cuius propriae sunt sortes. |
3 | lm|volvitque vices|lm definitio fati secundum Tullium, qui ait 'fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem'. et hic 'vices' vicissitudines, alibi pericula, ut 'vitavisse vices Danaum'. |