monumenta.ch > Servius > 374
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 373 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 374

1 lm|nate dea|lm ordo est 'nate dea pauca tibi expediam dictis; prohibent nam cetera parcae scire Helenum, farique vetat Saturnia Iuno': omnia, inquit, vates novit, sed non omnia permittitur dicere, fatis prohibentibus; etiam ex his quae novi, multa me vetat dicere Iuno Saturnia.
2 lm|maioribus|lm caelestibus, propter sideris cursum, cuius fuit explanatio per Creusam.
3 lm|maioribus auspiciis]|lm [ergo] maiora sunt, quibus praeter tripudium auspicari ius est neque precatio adhibetur, sicut hoc loco nullum deum precatur Aeneas. aut in his versibus 'nam te maioribus ire per altum auspiciis' et reliqua 'auspiciis', quia auspicia maiora, aut maioribus dicuntur, quibus augurium avium aliarumque rerum eripitur, ut puta, si parra vel picus auspicium dederit, et deinde contrarium aquila dederit, auspicium aquilae praevalet. ergo quia notum est esse apud augures auspiciorum gradus plures, et augur loquitur auguriorum perito, ideo 'maioribus auspiciis' dixit. auspicium autem est volatus avium, qui indicat agendum vel omittendum esse quod quis coeperit; dictum ab ave inspicienda quasi avispicium.
4 lm|per altum|lm per limitem fortunae superioris.
Servius HOME

bav1646.203 bnf7959.121 bnf7960.92 bnf10307.278 med221.172 ubk206.140