monumenta.ch > Servius > 370
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 369 <<<     >>> Versus 371

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 370

1 lm|exorat pacem divum|lm aut de sacrificantum more requirit, utrum tempus consulendi esset; nam et hoc vehementer quaeritur, ut in sexto 'cum virgo poscere fata tempus ait'; aut certe, quod et melius est, de sacrificantum more ante nefas expiat ab harpyia praedictum, et sic venit ad vaticinationem. ut autem hic expiatam famem intellegamus sequens efficit locus, ut 'aderitque vocatus Apollo', cum constet, nisi in hoc intellexeris loco, famis causa nusquam invocatum esse Apollinis numen. dubitationem autem in hoc loco 'exorat' facit; nam 'orare' est petere, 'exorare' impetrare: ergo impetrat pacem aut ad inquirendum tempus, aut ad mitigandum famis periculum.
2 lm|vittasque resolvit|lm in ratione sacrorum par est et animae et corporis causa: nam plerumque quae non possunt circa animam fieri fiunt circa corpus, ut solvere vel ligare, quo possit anima, quod per se non potest, ex cognatione sentire. inde est 'unum exuta pedem vinclis in veste recincta'. bene ergo Helenus cuncta corporis solvit, ne qua parte animo religato ad numen accedat.
Servius HOME

bav1646.203 bnf7959.121 bnf7960.92 bnf10307.277 med221.172 ubk206.140

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik