1 | lm|et volucrum linguas|lm qui es augur oscinum. |
2 | lm|et praepetis omina pinnae|lm praepetes sunt quae secundo auspicio ante eum volant qui auspicatur. aves autem aut oscines sunt, aut praepetes: oscines quae ore futura praedicunt, praepetes quae volatu augurium significant, cum sunt prospera. sed praepetes aut superiora tenent, et praepetes vocantur: aut inferiora, et dicuntur inferae; praepetes autem ideo, quia omnes aves priora petunt volantes. |