1 | lm|qui tripodas sentis|lm tripodes mensae fuerunt in templo Apollinis Delphici, quibus superinpositae Phoebades vaticinabantur. vel quod in eodem templo tripus est cum ossibus et dentibus Pythii serpentis. |
2 | lm|clarii laurus|lm et hic 'qui sentis' subaudis. et Clarium oppidum est in finibus Colophoniorum, ubi Apollo colitur: unde Apollo Clarius. sane quaeritur, utrum 'Clarii' geminandum sit 'i'. et sciendum aliter non procedere: nam 'cla' brevis invenitur, ut Statius 'nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam'. per laurus autem oraculum intellegimus. |
3 | lm|qui sidera sentis|lm qui es peritus astrologiae. |