monumenta.ch > Servius > 359
    >>> Versus 360

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 359

1 lm|troiugena|lm ac si diceret 'generose', ut alibi 'Dardanidae magni genus alto a sanguine divum'. Sciendum tamen, sicut veteres auctores adfirmant, peritissimos auguriorum et Aeneam et plurimos fuisse Troianos. non nulli autem dicunt a Marsya rege missos e Phrygia regnante Fauno, qui disciplinam auguriorum Italis ostenderunt. ergo 'Troiugena' sine dubio auguriorum et divinationis peritus est.
2 lmnterpres|lm vaticinator, qui mentem deorum mortalibus publicas. sed quia 'interpres' generale nomen est, currit per species; nam, ut ait Cicero, omnis divinandi peritia in duas partes dividitur: nam aut furor est, ut in vaticinantibus: aut ars, ut in aruspicibus, [fulguritis sive] fulgoratoribus, auguribus. et omnia ista ex se pendent, licet propriis finibus contineantur. unde Vergilius omnia ei dat quem vult perfectum intellegi, ut hoc loco Heleno; item alibi Asilae in decimo 'cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes'. Varro autem quattuor genera divinationum dicit: terram, aerem, aquam, ignem: geomantis, aeromantis, pyromantis, hydromantis. Vergilius tria genera complexus est: per lauros geomantis, per sidera pyromantis, per praepetes aeromantis.
3 lm|divum qui numina|lm potest et 'interpres divum' distingui. sane per omnia zeugma est ab inferioribus 'sentis'.
4 lm|qui numina sentis|lm qui suscipis numen et futura praedicis.
Servius HOME

bav1646.202 bnf7959.120 bnf7960.92 bnf10307.277 med221.171 ubk206.138

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik