monumenta.ch > Servius > 417 > 351
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 350 <<<     >>> Versus 352

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 351

1 lm|agnosco|lm aut cognomine agnosco; aut certe quia reparatam audierat Troiam, ut 'hic incredibilis rerum fama occupat aures'.
2 lm|agnosco]|lm nam ea agnoscimus quae iam pridem vidimus.
3 lm|scaeaeque amplector limina portae|lm Scaea porta dicta est non a pugnis ante se factis scaevis, id est malis; nam et ante sic dicta est; nec ab itinere ingressis scaevo, id est sinistro, quod ingressi non recto eunt itinere, sed sinistro: sed a cadavere Laomedontis, hoc est scenomate, quod in eius fuerat superliminio. tamen hanc portam ex nece Achillis scaeam appellatam volunt.
4 lm|amplector|lm ut 'amplexaeque tenent postes atque oscula figunt': quasi ad Troiam pervenisset.
Servius HOME

bav1646.201 bnf7959.120 bnf7960.92 bnf10307.277 med221.171 ubk206.138